Latin
CAP. XXIII
André Du Laurens, Historia anatomica 89
Unproofread scanNot analysed yet
Postremò, spondylus quilibet cum altero articulatus foramen ex sese prodit, quod neruis à medulla productis exitum praebet, non est tamen in vertebris omnibus huius foraminis eadem ratio, nam in ceruicis vertebris magis insculpta est inferior, quàm superior, in vertebris dorsi aequalis est semicirculus superioris &inferioris, in lumborum spondylis totus ferè sinus à superiore efformatur. Caeterùm omniu vertebrarum coetus vocatur γύες, sulcus ad lumbos vsque porrectus ὑπόρραχις. Haec vertebris omnibus sunt communia. nunc quae sunt cuique peculiaria explicemus. De ceruicis vertebris.