Latin
89.5 to 89.6
André Du Laurens, Historia anatomica 89.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
quasi rotundum primae vertebrae sinum excipiendo denti dicatum circundat, &Ligamenta dentem firmans spinalem medullam tegit, ne ossi nudo &errabundo occurrens laedatur. Enimuero particularem hanc articulationem &symphysin solius motus gratia comparatam existimo. Debuit enim caput, vt infinitas sensilium imaCausae particularis illius gines exciperet, variis motibus expeditè moueri. Diuersi autem motus &faciles articulationis multa postulabant, vnicam scilicet articulationem, eamque laxam, capita exquisi& symphytè rotunda &cauitates semicirculares. Sed tam nobile membrum &diuinitatis seos. particeps simplici laxaeque articulationi committere non erat tutum: sagax itaque &prudens natura securitati consulens, quod vnius articuli laxitate praestare non debuit, duobus paruis arctioribus, &varietate musculorum compensauit. QuamobCapitis motus diis. Kecti duo. cbli. ἄτιο. Quid distent dorsi vertebrae à ceruicis vertebris. Namina vertebrarum dorsi. Lumborum vertebra. Oßis sacri noIL. rem simplices omnes &proprios capitis motus super duobus spondylis perfici voluit. Sunt autem proprij capitis motus duo, rectus &obliquus. Recti duae sunt partes, flexio &extensio; flexio fit annuendo, extensio renuendo. Obliquus motus fit dum in latera, ad lęuam quippe aut dextram caput circumducitur.