Latin
CAP. XXIIII
André Du Laurens, Historia anatomica 90
Unproofread scanNot analysed yet
Dum verò in humeros inclinatur, iam non proprius est capitis motus, sed illi cum ceruice communis. Motum qui annuendo &renuendo sit, à capite &secunda vertebra fieri. Obliquum verò à capite &primo spondylo cum Galeno statuimus, quidquid clamitent Neoterici, vt in controuersiis demonstrabitur. De vertebris dorsi &lumborum. CAP. XXV. PORSVM Graeci νῶτον, Latini tergum vocant. Duodecim constat vertebris, quibus duodecim costae articulantur: harum &corpora, &apophyses nonnihil à corporibus &processiobus vertebrarum ceruicis differunt. Ceruicis corpora longa sunt, lata &aequabilia, vt firmiùs eis incubent oesophagus &arteria aspera. Dorsi corpora rotunda sunt, conuexa, crassiora. &minus solida. Spinales ceruicis processus bifidi sunt, dorsi verò longi sunt, simplices &deorsum tendentes. Transuersae ceruicis apophyses latae sunt &perforatae, dorsi verò crassae, solidae &rotundae, ad firmiorem costarum articulationem, exceptis vndecima &duodecima, quibus postremae costae omnium breuissimae connectuntur, vt hepati, lieni &subiectis partibus cederent. Prima dorsi vertebra, λοφία à veteribus nominatur, quia prae aliis eminet, secunda μασχωλιστὴρ, id est, axillaris, reliquae πλευρῖται, id est, costales: vndecima ἀρρεπὴς, quod eius spina recta sit, neque sursum aut deorsum inclinet. Haec primae ceruicis vertebrae aduersatur omnino; excipit enim &non excipitur prima, excipitur &non excipit vndecima. Spondylus hic ἀρρεπὴς, claui instar, nutantes sursum aut deorsum alios spondylos figit &firmat. Habent singulae dorsi vertebrae sinus duos articulationis costarum gratiâ, alterum in transuersis processibus, alterum in corporum lateribus; vterque exiguus est constarum capitibus respondens. Lumbi tertiam spinae partem constituunt; quinque tantum vertebris constant, in quibus nihil obseruatione dignum, nisi quòd crebris foraminibus peruiae sunt, quia earum corpus crassissimum, earumque obliqui processus superiores quidem sinuum speciem referunt, inferiores autem paululum eminent. Transuersae lumborum apophyses caeteris oblongiores sunt, sed tenuiores costularum vicem gerentes, exceptis prima &quinta; haec enim ob ilij cum sacro osse connexionem, illa verò ne motum diaphragmatis impediret oblonga esse non debuit. Acuti verò processus reliquis crassiores sunt, latiores, &circulari linea definiti. Apophysis postremò mespilorum ossiculo similis, spondylis lumborum quędam adest, interdum omnibus, interdum superioribus tantum. De osse sacro &coccyge. CAP. XXVI. S sacrum Graeci ὀστοῦν ἱερὸν dicunt, non quòd sacri &arcani quidpiam in se contineat, vt voluerunt quidam, sed ob magnitudinem: est enim omnium totius spinae ossium maximum. Sic Homerus pisces magnos sacros vocat; &Hippocrates ea ratione os sacrum, vertebram magnam appellauit sect. 4. lib. 2. Epidem. ἡ πατίτης (inquit) ἐν ὀσφύι μέχρι τοῦ μεγάλου σπουδύλου κα τῶνεν: id est, iecoraria vena per lumbos ad magnam vsque vertebram deorsum fertur. πλατὺ etiam, id est, latum os dicitur, alias ὑποσπόνδυλον, quasi subuertebrum. Efficit sua latitudine velut triangulum, ex lato principio in angustum sensim desinens.