Latin
CAP. XXIIII
André Du Laurens, Historia anatomica 91
Unproofread scanNot analysed yet
Figura. Cauum est anteriore parte, semicirculi instar, vt amplior hypogastrij relinquatur capacitas, quae vesicam, rectum intestinum &vterum continet; posteriore gibbum. Constat os sacrum quinque ossibus, alias sex, quae in puerulis separantur facilè. In adultis verò ita interdum coalescunt, vt vnicum appareatos. Ossa haec in numerum vertebrarum adscribuntur, non quod vertebrarum vsum praestent, quia immobilia sunt, sed ob similitudinem, processus enim habent vertebrarum inProcessus oßis sacri. star &foramina transmittendis neruis dicata, licet aliquantulum dissimilia; processus acuti exigui sunt, transuersi, obscuri admodum &in cauitatem parum profundam, inaequalem, asperam, excipientem ossa ilium, desinunt. Solum inter sacri ossa primum, apophyses habet ascendentes, quibus cum descendentibus vltimi lumborum spondyli articulatur. Foramina autem dissimilia dixi, quia non sunt Foramina dissimilia. vt in vertebris lateralia, sed antica &postica; os namque ilium latera occupabat; sunt verò antica posticis maiora, quia maiores nerui in anticas quàm posticas distribuuntur partes. In lateribus trium superiorum ossium sinus exculpti sunt, quibus ilium ossa ita haerent &articulantur, vt videantur connasci. Ad ossis sacri extremum os apparet, quod à similitudine, quam cum cuculi rostro habet, κόκκυξ Coccyx. dicitur, ab aliis ὀρροπύγιον ὀρροδέων. Tribus constat ossiculis, interdum quatuor, quae partus tempore cedunt &retraliuntur, vt amplior relinquatur capacitas: absurdum enim est existimare in ipso enixu pubis ossa disiungi. Huic appendicula subsidet cartilaginea. De motu capitis defenditur Galeni opinio, contra Neotericos.