Latin
94.5 to 94.6
André Du Laurens, Historia anatomica 94.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Superiores namque nouem posteriore parte duplici connectuntur articulo, altero ad vertebrarum corpus, altero ad transuersam apophysim. Inferiores simplici tantum, quia superioribus costis majus à vertebris quàm à sterno robur accedere debet. Superiores septem perfectam cum sterno habent articulationem, inferiores quinque neutiquam ad os pectoris perueniunt, sed inchoatae &quasi mutilae in cartilagines finiuntur, quae sursum retortae inter se quasi conglutinatae cohaerent. Costae, figura sua arcum referunt; in exortu angustiores sunt &subrotundae, deinde paulatim latescunt, postmodum angustiores redduntur. Partes earum extremae sursum spectant, mediae deorsum, &mediarum partium, quae pars inferior est tenuior, quae superior crassior apparet. Prima omnium est latissima, inferiores omnium angustissimae, mediae medium tenent. Costarum pars latior palmula dicitur πλάτη Polluci; angustior quae spinam attingit κωπίον, remulus. Sunt costae vbique laeues, nisi qua exasperatae musculorum intercostalium insertionem aut exortum recipiunt, aut qua parte tubercula efformant, quibus vertebrarum sinibus articulantur.