Latin
95.1 to 95.4
André Du Laurens, Historia anatomica 95.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt etiam inferiore parte cauatę, vt venam, arteriam, &neruum suscipiant, sinus ille canalis effigiem refert, &inferiorem costae partem magis acutam reddit. Hac discant Chirurgi thoracis apertionem à summo ad imum non ab imo ad summum administrandam. Costae partim osseae sunt, partim carti lagineae: osseae, qua parte cum vertebris connectuntur &circa latera; cartilagineę qua parte cum sterno committuntur, tum vt thoraci sese contrahenti &distendenti faciliùs obsequantur, tum vt magis resistant fracturis. Cartilagines porrò costarum superiorum duriores sunt, quia cum ossibus, inferiores molliores, quia cum cartilaginibus committuntur; ita molliora cum mollioribus, duriora cum durioribus copulantur. Costarum duae statuuntur differentiae, aliae enim sunt γνησία id est, germanae, verę &legitimae, quia sterno articulantur. septem sunt, quarum duae superiores ἀντιστροφοὶ à Polluce vocantur, quasi retortae, duae sequentes στερεὰ id est solidae; tres vltimae στερνετίδες, id est, pectorales. Aliae sunt adulterinae, spuriae, ille gitimae, quia non habent perfectam cum sterno articulationem, dicuntur νόθοι πλευραὶ, μάλτακα, χονδρώδεις, ἄκανθαι, κατένες. Celsus ὁ ἐὰς appellari putat &abdomini inhaerescere. quinque numero sunt, minores &breuiores, quarum posterior verè notha appellari debet, quia nulli adhaeret. Id autem mira naturae prouidentia factum puto, vt iecori, lieni, &superioribus intestinis, dum aliquando distenduntur, amplior relinquatur locus. Descapulis. CAP. XXX. OTA scapula Graecis ωμοπλάτη dicitur, quasi humeri latitudinem constituens, à Celso scoptulum opertum, à Barbaris spatula, proprio tamen &angustiore significato omoplata, pars est κτα lata totius ossis, quę posticas constarum partes tegit. Scapularum triplicem vsum agnoscimus, constarum robur, musculorum implantationem, ab ea enim ferè omnes brachium mouentes musculi oriuntur, &brachij ac clauium articulationem. Omoplatę figura trapezia est, id est, propemodum triangula &inaequalis: eius articulatio duplex est, altera cum iugulo per acromion, altera cum brachio, per ceruicem &cauitatem glenoidem; symphysin verò haber, id est, continuitatem cum occipite, spina, constis &osse hyoide per carnes, id est, musculos. In omoplata multa obseruantur, quae ad musculorum historiam conferunt.