Latin
CAP. XXXII
André Du Laurens, Historia anatomica 96-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. XXXII. ERTIA superest σκελετοῦ pars, quae artus complectitur. Sunt autem artus duo, manus &pedes. Manus à scapula ad summos vsque digitos protenditur. Diuiditur in brachium, cubitum &extremam manum. Brachium Graecis βραχίων, Celso humerus, vnico constat osse, eoque magno &validissimo, in quo haec obseruanda, pars superior, inferior, interna, externa, anterior, posterior. Superior, caput habet magnum ossi adnatum, quod in scapulae cauitatem inseritur. Ea cauitas superficiaria quidem est, vt brachium in omnes partes expeditè moueretur; sed cartilagine multa amplificatur ad firmiorem articulationem. In huius capitis anteriore parte scissura quaedam conspicua est caput in duas portiones diuidens, per quam bicipitis musculi cubitum flectentis portio, à scapulae acetabulo prodiens, tanquam per trochleam fertur. Inferior pars, quae cubito &radio articulatur, processuum &sinuum varietate elegans est. Processus duo sunt insignes. Alter externus, alter internus; ab illo musculi ferè omnes carpum &digitos extendentes oriuntur, ab hoc qui flexioni sunt destinati.