Latin
CAP. XXXII
André Du Laurens, Historia anatomica 97
Unproofread scanNot analysed yet
Sinus etiam sunt totidem, trochleam rotulamue Diozied by Google lamve ad quam funes voluuntur referentes, qui eo artificio sunt constructi, vt cubitum in acutissimum angulum flecti sinant, nec vltra rectam lineam eundem extendi patiantur. Est etiam ad externum huius orbitae latus oblongum, rotundumque caput, radij articulationi inseruiens, cuius gratia in pronum, supinumque mouetur. In anteriore &posteriore, interna &externa brachij parte nihil effatu dignum animaduertimus, nisi quod brachium ante &foris gibbum est ad securitarem, intus verò simum. De cubito &radio. CAP. XXXIII. VBITVS Graecè πῆχυς καὶ ἀλένη, duobus constat ossibus, quorum alterum majus &inferius totius nomine πῆχυς dicitur, LaCabiti nomird. tinis vlna, cubitus, Arabes focile maius vocant, alij προπηχιον, alterum minus &superius κερxὶς, radius &focile minus appellatur, Radij nomina, aut παραπηχιον. In priore haec aduertenda sunt, pars superior, inCubiti partes. ferior, antica, postica, interna, externa. Superior per ginglymon cum brachio articulatur, fitque per eam articulationem flexionis &extensionis motus. Cum autem ad ginglymon &capita &sinus requirantur, in hoc osse processus duo apparent &sinus. Processus in acutum vergentes κορῶναι, id est, rostra seu glandes vocantur, anterior minor est, posterior maior, ampliorque in obtusum angulum desinens, Graeci ὀλέκρανον dicunt κύβιτον, nonnulli αγκῶνα. Adest etiam sinus seu cauitas à figura literae C. σιγμοειδὴς vel σιγματοειδὴς dicta. Itaque Articulatio cauitas haec brachij apophyses excipit, processus verò à brachij sinibus excipiuncubiti. tur, vnde ginglymos. Inferior cubiti pars cum carpo articulatur, tum per mediam cartilaginem, tum per acutam apophysin, quae à columnae figura συλοειδὴς vocatur. Sed &in inferiore cubiti parte epiphyiis adest foris gibba, intus caua. In anticis, posticis, internis &externis cubiti partibus, nihil dignum obseruatione, nisi quod externae protuberant, anteriores sunt simae. In altero osse, quod radium diRadij partes. ximus appellari, eaedem partes considerandae. Superior quidem cum externa brachij apophysi per diarthrosin articulatur, à qua articulatione motus supinus &pronus dependet; inferior per epiphysin cum carpi osse maximum digitum respiDuo haec ossa ciente connectitur. Interna protuberat, anterior sima est. Caeterùm duo haec ossa contrario se in suis partibus superioribus &inferioribus contrario se habent modo; nam supehabent modo. rior pars cubiti crassior, inferior tenuior: contrà superior radij tenuior, inferior crassior est. Rursum haec duo ossa in suis extremis ita inter se connectuntur, vt os radij superiore parte recipiatur à cubito, contrà os cubiti inferiore parte recipiatur à radio. Media verò omnino dehiscunt, vt musculis cedant, &motum qui in pronum ac supinum fit adiuuent. De ossibus extremae manus, carpo scilicet, metacarpo &digitis.