Latin
CAP. XXXIIII
André Du Laurens, Historia anatomica 97-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. XXXIIII. VMMA &extrema manus Graecis ἀκρόχειν, in tres partes diuiditur, in carpum, matacarpum, &digitos. Καρπος seu Brachiale, Hesychio, κτεὶς, Arabibus rasetta, octo constat ossibus, quae propriis carent noCarpi ossa octo. minibus. Eorum figura inaequalis est, nunc gibba, nunc sima, partim recta, partim rotunda. Connectuntur vinculorum &cartilaginum interiectu. Eorum verò inter se articulatio ad eam referenda est, quam neutram &dubiam ex Galeno appellauimus. Nam ratione obscuri motus synarthrosis, ratione autem compositionis diarthrosis dici potest.