Latin
i
André Du Laurens, Historia anatomica i
Unproofread scanNot analysed yet
IEN RICO IIII. GALLIAE NAVARRAE REGI CHRISTIANISSIMO ET INVICTISSIMO, ANDREAS LAVRENTIVS VOD foelix faustumque sit (Rex Christianissime &inuictissime) tandem optatus ille iamdudum expectatae Pacis dies, tibi &bonis omnibus illuxit. Fruere nunc iucundissimo laborum tuorum fructu: viue beatissimam vitam tibi; viue tuis; viue vniuersae reipublicę Christianae. Tu enim vnus es, quo nititur omnis omnium salus: te omnes gentes, quae lucis vsura fruuntur, admirantur, suspiciunt; ac ne ipse quidem Sol mundi oculus, quicquam te augustius, aut aspexit innumerabilibus iam seculis, aut aspiciet vnquam. Itaque dum ciuilibus bellis arderent omnia, vt, magnitudine animi penè incredibili, insanientium quorundam impetus cohibuisti; prudentia verò &clementia singulari, caeterorum omnium ora, vultus, animos conciliasti; qui solus nosti Pacique imponere metam: Parcere subiectis &debellare superbos. ita nunc, Pacis tempore, iustitiam &pietatem cole; virtutis studiosos &Musarum alumnos amplectere; &qui iacentem armorum gloriam nuper subleuasti, nunc penè extinctas, aut certè in exilium relegatas bonas literas in pristinum honorem splendoremque restitue. Scio te id ardentissimis votis exoptare. Egregium iam propensi tui in rem literariam animi specimen praebuisti. Pręclara in Regio Monspeliensium Medicorum collegio Regię tuę liberalitatis extant monumenta, quae subticere nec possum, nec debeo. Quid enim est eorum quae ad Academiae illius dignitatem, ornamentum, incrementum spectare videbantur, quod non pręstiteris? Necessarius erat in celeberrima totius Europae schola Anatomicus &Botanicus professor: Tu primus doctorem qui vtramque artem profiteretur &doceret publicè, propositis amplissimis praemiis instituisti: atque vt illustrior esset vtraque professio, Anatomico quidem doctori, dissectorem chirurgum Regiis &titulo, &stipendiis decoratum prębuisti; Botanico autem hortum construendum curasti, qui nunc arborum, fruticum, herbarum, florum, quę illic ob coeli &soli clementiam quasi spontè nascuntur &vbique luxuriant varietate, iam est arridens fructuosusque.