Latin
ii
André Du Laurens, Historia anatomica ii
Unproofread scanNot analysed yet
Chirurgiae etiam &Pharmaciae professorem publicum tu primus, me postulante, in tuorum numerum ascripsisti; &cùm aliquando Maiestati tuae indicassem professorum stipendia minora esse, quàm &Academiae celebritas, eorumdemque in docendo industria, assiduitas &labor improbus postularent, tu statim liberali manu ea auxisti, in pignus certum futurae beneficentiae largioris. Te igitur ob praeclara haec in Medicos beneficia tanquam numen aliquod, Apollineae artis alumni omnes nunc &in posterum venerentur; tibi epinicia canant; tortiles nexu Ogygio ex salutaribus herbis, panace, moly, anthora, vincetoxico &similibus corollas struant, quibus redimitus, morborum insultus omnes arcere, venenis resistere &Nestoreos annos viuere possis. Ego sanè quamdiu spiritus hos reget artus, Regias animi tui dotes &singulare in rempubl. litterariam studium scripto &verbis profiteri non desinam. Cur enim sileam, quòd saepè in mediis bellorum ciuilium flammis (dictu mirum) nos de humani corporis structura disserentes attentè audiueris? Annon hoc aliquando habuisti in deliciis, mirabile cordis, aurium, oculorum artificium ipsis oculis intueri? Sic Alexander ille magnus, Marcus Antoninus Imperator, Ptolomeus aliique Aegyptiorum reges, Boëtius &Paulus Sergius Romani Consules cadauerum sectionibus affuisse &Anatomicam artem excoluisse dicuntur. Haec enim partium contemplatio quemque nostrum ad Dei primùm, deinde ad sui ipsius cognitionem quasi manu ducit. Scripsit ad Alexandrum libros de historia &partibus animalium Aristoteles: ego solius hominis, quem θαῦμα θαυμάτων, animal adorandum &augustum Dei templum dicunt, structuram describo, tibique magno seculi huius miraculo &Dei in terris simulacro voueo consecroque Magnum sanè est opus &indefessi laboris, in Academia tua Monspeliensi natum, in Aula tua, in castris tuis, in ipso armorum strepitu educatum illustratumque. Tibi ergo debetur meritò. Tuum est potius quàm meum. Tua interest à virulentis liuidisque calumniatorum morsibus illud defendere. Hoc si feceris, Zollus ilia rumpet, nobisque ad grauiora &altiora capessenda animos addes.