Latin
STVDIOSO LECTORI ANDREAS
André Du Laurens, Historia anatomica iii
Unproofread scanNot analysed yet
STVDIOSO LECTORI ANDREAS LAVRENTIVS SAL. EDIDERAM (candide Lector) superioribus annis amicorum precibus euictus opera quaedam Anatomica; quae cùm laudari à multis viderem; ego verò dum ea perlegerem mihi ipsi non satisfacerem, incudi illa reddere &iterum tunderevisum fuit. Multa in historia Anatomica desiderabantur, quae in opere hoc videbis satis accuratè expressa. Similares enim particulas sparsim &confusè satis descripseram, nunc ordine singulas percurro, &ex illis tanquam medicis &sensibilibus elementis totum corpus compono, idque libris quatuor. Totum hoc in dißimilares partes resoluo, in organa scilicet naturalia, vitalia, animalia &artus, idque libris septem Est autem instituti mei haec ratio. Historiam cuiusque partis primùm describo, dein quaecunque in ea occurrunt inuoluta summeque ardua aperio, &controuersias omnes Anatomicas, commentariorum instar, attexo. Hippocratis &veterum libros Anatomicos multis difficultatum inuolucris implicitos explico, Galenum à recentiorum penè innumeris calumniis vindico, non ita tamen vt ei plus faueam quàm veritati. Ego enim hactenus is fui, qui nullius iurare in verba magistri assueui. Multa prioribus seculis incognita &diligenti nostra obseruatione animaduersa in apertam lucem profero. Quia verò figurarum inspectio multorum oculos oblectat, nec omnino tyrunculis est inutilis, praecipuas &communiores depingendas curaui, nouas etiam addidi, vt eas quae vteri vasa spermatica à nemine adhuc descripta, spinalis medullae &neruorum ab ea prodeuntium diuaricationem, cordis in foetu &recens natis anastomoses, venarum portae &caua communiones delineant. Accipe igitur (studiose Lector) nouum hoc opiis libris septem auctum &ducentis ferè capitibus illustratum; in quo exarando, si paulò longior fui quàm postulares, rogo te per candorem animi tui, ne genium nostrum &propensum in φιλιάτορους studium accuses; sed multa condones nobis, cùm &aulicae occupationes, &armorum strepitus, &ea quam Regi nostro debeo aßiduitas, saepe animum à studiis &manum a calamo auocarint. Bene vale, &iucundissimis nostris laboribus diu fruere. Datum in aula Regia anno Domini millesimo quingentesimo nonagesimo nono. ago. FRANCISCI ROSSETI REGIS MEDICI, AD DOMI