Latin
DAPARS
Andrea Bacci, De monocerote seu unicornu 100
Unproofread scanNot analysed yet
Cui ego tertium quoque argumentum addo, Mercatores Lusitanos (ex quibus fuerunt plures docti Medici, qui per multos annos in India consumserunt &maximam diligentiam adhibuerunt, vt de veritate certi essent, &propriam naturam aromatum, nec non aliarum rerum pretiosarum, quae ex illis locis exportantur, inuestigarent,) affirmare, se diligenti de Vnicornu inquisitione habita, praeter id nihil aliud resciscere potuisse, quam quod incolae illorum locorum sint in illa opinione, Vnicornu esse cornu Rhinocerotis, quod praecipuè inueniatur in terra Bengala, ibique pro Vnicornu celebretur, &pro Antidoto reputetur quod venenorum vim frangat, licet nondum huius rei certi sint.