Latin
DAPARS
Andrea Bacci, De monocerote seu unicornu 101
Unproofread scanNot analysed yet
Vnde mirandum non est, doctissimum Cardanum meum, hoc pro vera opinione tradidisse. Et posito, quod Vnicornu sit Rhinoceros, haec tamen meta morphosis (vt sic diRhinocero. cam) vera non est. Rhinoceros enim emnoneae Vnicornu. pariter species animalis valde ferocis existit; ab Vnicornu tamen differentis, quod Plinius particulariter lib. 8. cap. 20. his verbis describit: Pompen Magni ludi monstrarunt Rhinocerotem, vnius in nare cornu, qualis sępe visus. Alter hic genitus hostis Elephan to: cornu ad saxa limato, praeparat se pugnę, indimicatione aluum maxime petens, quam scit suis ictibus peruiam esse. Longitudo ei par, crura multò breuiora, color buxeus. Hoc idem Solinus affiirmat, libro de miraculosis historijs. Quod verò reuera ambo hęc animalia multum differant, id colligitur ex verbis Pausaniae autoris Graeci, affirmantis, Rhinocerotem duo bus cornibus, nec vno solo praeditum esse, altero insigni magnitudine ex naribus extante: altero quod supernè erumpat, exiguo quidem, sed validissimo.