Latin
DAPARS
Andrea Bacci, De monocerote seu unicornu 103
Unproofread scanNot analysed yet
Festus dicit quosdam putare, Rhinocerotem esse bouem syluestrem Aegyptium. Quis demum dubitat, si haec animalia non differrent, non futurum quod diceretur? Rhinoceros enim antiquis nostris, animal erat notissimum &Roma mundi Imperatrice adhuc existente, non rarò in spectaculis illis celebribus, contra Elephantem institutis, comparuit. Prima vice in dedicatione Amphiteatri Diocletiani, conductus fuit, qui in memoriam Diocletiahi rari huius spectaculi curauit cudi monumisma.