Latin
DAPARS
Andrea Bacci, De monocerote seu unicornu 109
Unproofread scanNot analysed yet
Habet caput suillo haud absimile, dorsum munitum corio durissimo, squamoso &scutulato, cornu gemino, vt iam dictum est, altero pusillo in dorso, altero in nare robustissimoVt autem me ex his difficultatibus expediam, dico Vnicornu &Rhinocerotis cornu longe diuersissima esse. Inter alias enim destillationes pretiosissimas, quintae essentiae, balsami, elixir, auri potabilis, &alias res infiniti valoris, quas in delitijs habet virtuosissimus &verè magnus Hetrurię dux, &ex vniuerso mundo studiose collegit, vtrorumque animalium cornua mihi monstrari curauit, quae inter se valde Rhinocero tis cornu differunt.