Latin
DAPARS
Andrea Bacci, De monocerote seu unicornu 110
Unproofread scanNot analysed yet
Rhinocerotis enim cornu quale sit nigrum est, &magnitudine &longitudine, Bubali cornu exacte respondet, praeterquam quod interius vacuum non est, nec curuum, sed per totam eius substantiam solidum &graue, &cuspidis in extremitate acutissimi, cum cespite setarum nigrissimarum &densissimarum, ad limaeque modum scabrarum, vbi primum ex naso per quatuor digitos emergit. Cornu verò Monocerotis licet non sit integrum, plurimum tamen ab altero differt, quod album est, &maior emnobiisil litatem prę se fert, quemadmodum suo loco demonstrabo.