Latin
PROEMIVM
Andrea Bacci, De monocerote seu unicornu 11
Unproofread scanNot analysed yet
Quam materiam multis de causis magna consyderatione dignam &necessariam esse iudicaui, cum uitae humanae plurimum conferat &à Prin cipibus mundoque ferè uniuerso, tanti facta fuerit, ut scriptores &Medici, inter naturae miracula, &nobiliora Antidota, uenenorum perniciem lenientia. Vnicornu primo loco reponere non dubitauerint. Quod cum rarißimum existat, &in thesauris Prin cipum reseruetur, occasionem praebuit scelestis hominibus, ut auaritia ducti in eius locum adulterina quaedam &lapides etiam substituerent, quae deinde probationi subiecta, non sine multorum praeiudicio,