Latin
PROEMIVM
Andrea Bacci, De monocerote seu unicornu 11-2
Unproofread scanNot analysed yet
PROEMIVM. tio, falsa &uana extitisse, &uirtute aliqua prorsus destituta fuisse, deprehensum fuit. Quod multis quoque mihique praecipuè, multis abhinc annis maiorem suspicionem mouit, ut Vnicornu, similem aliquam hominum inuentionem, nec tanti, quanti plerunque fit, faciendum esse, existimarem. Propterea huius rei ueram (ni fallor) resolutionem, candido &syncero animo afferre deliberaui, quo scilicet uirtuo sis principibus hoc meo labore complacerem, quibus etiam negotium hoc magis curae esse debet: deinde spero hanc quoque materiam non minus gratam quam utilem futuram ob multis egregius consyderationes quas me huic scripto inserere necesse fuit, tum quo melius nobiles aliqui scripto res intelligerentur, tum ut discursus meus melius pateret.