Latin
PROEMIVM
Andrea Bacci, De monocerote seu unicornu 12
Unproofread scanNot analysed yet
Vnde breuitate &claritate quantum fieri poterit, difficultates illas ordine quodam reconpensare studens, uniuersum hunc discursum, secundum uerae demonstrationis regulas, in tres praecipuas partes diuidam. In prima disputabo primam quaestionem utrum Vnicornu in rerum natura existat, circa quam quaestionem, multae curiosae quaestiones utriusque partis adducentur, &claris distinctionibus adhibitis, Vnicornu reuera esse probabitur. In secunda parte, quale animal Vnicornu sit, resoluam, ex qua quid Antiqui &Moderni cuiuscunque nationis scriptores, de eo scriptis prodiderint, &quodnam ueri Vnicornu loco teneri debeat manifestabitur. PROEMIVM. In ultima parte, utrum uenenis resistere ualeat, &quibus rationibus probari possit, quod Vnicornu miraculosas aliquas operationes efficere (prout creditur) uim habeat, aperiam. Enè uuleas quisquis es amicissime mi Lector. Minimè dubito, non de futuros uiros bonos, qui hanc meam qualemcunque opellam, grato animo aceptur, mihique pro tenui hac mea uersione gratias acturi sint, ex ijsque illi praecipuè, qui naturalibus discursibus &uera philosophia delectantur. Quibus ego operam meim paratissimam offero.