Latin
PROEMIVM
Andrea Bacci, De monocerote seu unicornu 15
Unproofread scanNot analysed yet
Aediti fuerunt ambo hi tractatus Romae ante decennium, quorum exemplaria cum hinc inde distraacta fuissent, ut Venetijs quoque nullum amplius uenale prostaret, propterea urumque hunc tractatum in peregrina nobisque ignota lingua conscriptum latinè uertere decreui quo plures huius essent participes. Qua in re, ne latum quidem unguem ab Autoris sententia, discedere uolui: ut qui uehementer illos improbem, qui inuitis praeceptoribus libros aedunt aut non prius aeditos, proprio ex cerebello truncatos &murilatos sub non exigua propriae laudis spe cum magna praeceptorum iniuria in lucem proferunt. Quod à nonnullis subinde fieri experior. Sin uerò exacte Autornis sententiam assecutus non fuero, doctiores me excusatum habebunt, qui difficultati materiae id ascribent quae non paucos natione etiam ltalos torsit, ut uix genuinum sensum, magno cum labore eruere potuerint: tenuitatem uerò hanc meam aequo ammo ferent. Profiteor enim me quoque naturalium rerum studiosum, qui à minimo etiam erudiri non erubesco, quantumuis solidas res rudi etiam Minerua me edoceat. Quod si tibi idem cordi erit, haec etiam parua non despicies, uerùm aequibonique consules, cogitando (prout doctè eruditus Celsus tradit) non sermone, sed remedijs &artis fundamentis dextre adhibitis, ciuari morbos Vale. NV, EIVSQVE ADMI