Latin
RANDIS VIRIBVS
Andrea Bacci, De monocerote seu unicornu 16
Unproofread scanNot analysed yet
RANDIS VIRIBVS &vsu. Pars Prima. VTRVM SIT Vnicornu. N omnibus rebus dubijs declarandis &resoluendis, ante omnia inquirendum est, Vtrum res aliqua sit vel non sit. Praesupposito enim primo hoc fundamento, ordine quodam, consequenter declaratur, quod sit, quomodo sit, &cur sit. Vulgo sub hoc nomine Vnicornu, intelligit feram quandam, his regionibus incognitam, quae in locis admodum longinquis nascatur, cum vnico cornu in fronte, ab Antiquis in summo pretio habito, &à Principibus diligenter inuestigato eò quod mirum in modum venenis aduersetur. Vnde à Graecis Monoceros, à Latinis similiter Vnicornu appellatum fuit.