Latin
RECENTIORVM
Andrea Bacci, De monocerote seu unicornu 157
Unproofread scanNot analysed yet
Asserit autem, in Mecha, ciuitate Arabię pręcipua, &publico portu omnium mercium quae ex Oriente exportantur, visos sibi fuisse duos Mo nocerotes cratibus inclusos, quorum vnus erat magnitudine equina 30 mensium, alter magnitudine pulli equini vnius anni, vnum cornu media fronte gestantes, primum erat longitudine; cubitorum, alterum vero duorum? Colore praeditum est balio, capite ceruino, ceruice non admodum procera, nec valdè crinita, cruribus macilentis &tenuibus vnguibus caprinorum in modum fissis. Et cum his conditionibus communi ter hodie delineatur, Et subiungit, haec animalia, ab Aethiopiae Rege ad Sultanum Mechę Rege missa fuisse.