Latin
RECENTIORVM
Andrea Bacci, De monocerote seu unicornu 158
Unproofread scanNot analysed yet
Haec relatio licet bona sit, duo tamen aut tria declaranda erunt, in quibus hic Autor differt in ijs quae à Plinio &Aeliano scripta sunt. Primum est, quia forte breuitatis studio non refert, vtrum cornu politum, aut striatum, &quo colore praeditum sit. Qua negligentia taxandi sunt fere omnes scriptores, post tergum nonnunquam relinquentes aliqua, eaque praecipue, quae ad ipsorum professionem non spectant.