Latin
RANDIS VIRIBVS
Andrea Bacci, De monocerote seu unicornu 20
Unproofread scanNot analysed yet
Idem affirmare licet de his qui hoc nostro tempore, de Vnicornu, siue audita, seu tradita seu animo ad voluptatem &arbitrium concepta scripserunt, cum nullus illorum hodie sit, qui profiteatur, visum sibi eiusmodi animal, &vix duos reperias, qui sibi consentiant, seu in corporis, seu in mo rum &conditionum eius descriptione. Quidam enim dicunt esse equum, alij asinum, nonnulli ad instar cerui; alij instar Elephantis: Non desunt qui affirmant, quod Vnicornu sit alia quae dam species à praedictis diuersa quorum nonnulli ponunt duas, alij tres, &plures species. Sunt qui referant Vnicornu praeditum esse vnguibus integris, equorum in modum: Alij dicunt, quod ad modum caprae fissos vngues habeat: alij solidos quales habet Elephas. Nec solum Autores in describendo hoc animali dissentiunt verùm etiam in cornu depingendo multum inter se variant. Horum enim alij colorem ei tribuunt nigrum; alij balium obscurum, quod versus frontem sit album, in apice nigrum. Alij tradunt, illud superne puniceum esse, vel potius fuluum. Alij faciunt illud ipsum politum, alij scabrum, sicut cornua ceruorum: Alij sincerum &purum: Alij contortum &striatum, à basi ad apicem vsque, testudinis more &laboris pulcherrimi. Iidem quoque in longitudine &latitudine variant.