Latin
RANDIS VIRIBVS
Andrea Bacci, De monocerote seu unicornu 21
Unproofread scanNot analysed yet
Recentiores videntes tantam confusionem opinionum, recurrunt ad experientiam, contemplando multos Vnicornes qui hinc inde in thesauris principum videntur: nec minus tamen isti remanent confusi &conuicti conspicientes, nec haec cornua vno &eodem modo se habere, sed in quibusdam conuenire cum scriptis Antiquorum, in quibusdam verò variare. Promissiones quoque magnificę &virtutes incredibiles, quas huic Vnicornu tribuunt, suspicionem alicui mouent vt credat, famam tantum popularem esse, quae vlterius disseminata increbuerit, &veri speciem obtinuerit.