Latin
RANDIS VIRIBVS
Andrea Bacci, De monocerote seu unicornu 24
Unproofread scanNot analysed yet
Imo non desunt homines minime vulgares, qui ausi fuerunt, publice aeditis scriptis, conuellere &negare omnia quae de hoc animali ipsiusque cor num sparguntur, affirmantes, nunquam mundo defuisse nugatores qui hac fama populari vsi sint &Principibus pro re maximi momenti commendarint, vt thesauros suos infinita copia rerum pretiosarum &rararum plenos, Vnicornu etiam ornarent. Vltimò nonnulli cogitare possent Monocerotem &Rhinocerotem, propter vocis similitudinem, vnum &idem esse, quod animal est vnius in nare cornu. Verùm si id esset, sublata foret omnis dubitatio; siquidem constat, quod Rhinoceros sit, cum Romanis rerum potientibus, in spectaculis publicis non rarò visus fuerit. Quod si Vnicornu aliud genus animalis est, hinc maior difficultas emergit, cur inter tot feras quae ex omnibus mundi partibus, Romam admiraculosa illa spectacula conducebantur, nunquam publicis illis spectaculis exhibitum fuerit Vnicornu, cuius ab aliquo fiat mentio.