Latin
RANDIS VIRIBVS
Andrea Bacci, De monocerote seu unicornu 23
Unproofread scanNot analysed yet
Expressè enim affirmant, quod resistat venenis, pellat Epilepsiam, &venenum debilitet: Et quod fortè adhuc tolerari posset, vlterius adiungunt, quod non solum particulari veneno resistat, verùm etiam contra omne genus venenorum efficax sit. Et vt Principibus commodius obtrudant, addunt minimè opus esse, vt per os accipiatur, quemadmodum theriaca &alia Antidota: verùm sufficere, si coram hoc cornu apponatur, vbi aliqua de veneno suspicio subest. Subitò enim venenum duo bus modis prodit, aut sudorem emittit, aut in calicem vino vel aqua plenum confectum, bullire incipit. Et quò maior illis fides adhibeatur, Antiquorum testimonia citant, qui scribunt. Reges Indiae solitos fuisse bibere ex vasis, ex hoc cornu conflatis, vi quo rum ab omni morbo insanabili securi erant, nec quidquam illis metuendum erat à veneno, illa die, quo bibissent ex praedicto vase, nec etiam ab alia aduersitate, imó immunes illos reddebant à morbis, vulneribus, flamma &toxicis. Haec &similia sibi de hoc Vnicornum pollicebantur quae quantò plus omnem fidem superant, tantò magis suspicionem augent, praecipuè viris doctis, parum fidei illi rumori tribuere.