Latin
FVNDAMENTA ET
Andrea Bacci, De monocerote seu unicornu 27
Unproofread scanNot analysed yet
Cum enim omnis rumor popularis, in breui temporis spacio deficere &euanescere soleat, hęc tamen post hominum memoriam semper fuit illustrata à tot famosis scriptoribus, tam sacris quam prophanis, &à celebrioribus qui vnquam in mundo vixerunt, nihilominus semper tamen clarior, certior &verior, haec fama fuit habita. Quoniam verò, quicquid dicitur vel scribitur, potest esse verum aut falsum sicut imbecillitatem iudicijarguit, subitò credere quod affirmatur: ita vicissim temeritatis est, rem à multis seculis, communi omnium sapientum consensu, pro vera habitam &acceptam, falsitatis conuincere aut hominum tantum inuentionem esse, asseuerare.