Latin
FVNDAMENTA ET
Andrea Bacci, De monocerote seu unicornu 28
Unproofread scanNot analysed yet
Atque eò magis, quia verum &falsum (vt habetur in principijs moralibus) dubia licet sint, per coniecturam tamen tribus indicijs discernuntur, aut à re ipsa, aut ab autore, aut à modo. Quod ad primam coniecturam, certum est, quod in omnibus rebus dentur duo extrema &vnum medium, praecipuè verò in illis quae nituntur opinione hominum. Aliae enim sunt verae; aliae sunt figuratae; aliae sunt superstitiones gentium; aliae sunt merae fabulae &phantasiae. Quae omnia nisi benè distinguantur, facilè incurrimus in hoc dictum Aristotelis: Qui ad paucas res respicit, citò sententiam profert. Hinc etiam alia oriuntur inconuenientia, quia transitus fit de vno genere in aliud, vnde postea conclusiones incongruę inferuntur: Vt pote quod forsan de Vnicornu non aliter scriptum sit, quam de aureo asino Apuleij, de Sirenibus Homeri, de Harpijs, de Minotauro, &similibus inuen tionibus, quae nequaquam comparari debent cum illis quae de Vnicornu scribuntur.