Latin
PONSVM
Andrea Bacci, De monocerote seu unicornu 278
Unproofread scanNot analysed yet
netrat, vt occultarum proprietatum vires, quae plus minusue, omnibus rebus etiam minimis insunt, perfecte cognoscere possit; imò plus hebetatur, quàm si aliquis Solis splendorem intueretur. Quis est qui rationem reddere sciat pulchritudinis incomparabilis &in corruptibilis illius quae est in auro, gemmis pretiosis, &quod plus est, rudis alicuius minerae, qualis est Magnes? Ipsum tamen ferrum miraculos e videmus attrahere. Et quis est qui enarrare possit, cur Vnicornu; amuleti tantùm vice gestatum in digito, virtutes supra naturales habeat?