Latin
PONSVM
Andrea Bacci, De monocerote seu unicornu 279
Unproofread scanNot analysed yet
nisi quod in his &multis alijs similibus, experientiae ac quiescendum, ac cum tuba Spiritus Sancti dicendum estQuàm magna &incomprehensibilia Domine sunt opera &iudicia tua Vnde multi scriptores sapientissimi, speciem quandam reuerentiae esse arbitrantur, nolle plus vltra sapere quam conuenit. Quin etiam in non paucis rebus exactum iudicium, longam experien tiam &diuturnum rerum naturalium studium requirentibus, nimiam &scrupulosam inuestigationem, maiorem ignorantiam peperisse, &intellectum non parum confudisse, deprehendi. Subtilitates, sophismata, &tot falsae haereses omnes, ex inuidia; &à nimia sciendi cupiditate, ortae sunt.