Latin
PONSVM
Andrea Bacci, De monocerote seu unicornu 281
Unproofread scanNot analysed yet
Quod in hac quoque de Vnicornu materia vsu venit. Cum enim nobilissimum hoc animal, ab Autoribus &historicis, hinc inde, magnis laudibus celebratum fuerit, quod tamen raro visum, multò minus cognitum erat, &quilibet illa, quae de pretioso illo cornu traduntur, admiratus fuerit, in hoc communi desyderio (vt supra proli xè docuims) mare confusionum ortum fuit. Ex multis enim animalibus Vnicornibus, quorum Autores mentionem faciunt, semper vehementer dubitatum est, quodnam proprie animal sit Monoceros, cui eiusmodi admirabile cornu in fronte nascatur.