Latin
FVNDAMENTA ET
Andrea Bacci, De monocerote seu unicornu 29
Unproofread scanNot analysed yet
Cum enim sensus illorum bonus sit, quia tamen extra propositum allegantur, pro nugis habentur, non sine aliqua honoris detractione, bonorum illorum Autorum, qui interdum sub his altissima mysteria comprehendere voluerunt. Apuleius enim sub concinna figura Asini aurei stultam gentilium religionem deridet, &demonstrat, si quis benè consyderaret defectus &vitia secreta, hominibus, cuiuscunque conditionis inherentia, inueniret omnes actiones humanas, infinita imperfectione plenas esse, licet speciem virtutis etiam prae se ferant. Sirenes Homeri, quae ab Vlysse inuentae fuerunt, circa littora Neapolis &Siciliae, nihil aliud denotare voluerunt, quam quod per fraudes (quę latent sub pulchro aspectu, cantu &melodia) &varios adulationum modos, quibus hodierno quoque tempore illae regiones abundant, incautos nauigantes decipiebant. Qua pulcherrima fictione ad mirabilis Poëta innuere volebat, in remotis regionibus, et in consuetudine quoque amicorum, prudentia vtendum, nec nimijs aliorum blanditijs fidendum esse. Per Harpyias, ob oculos ponitur rapacitas &appetitus insatiabilis potentiorum versus inferiores, praecipuè verò exteros.