Latin
PRIMAE RATIONI, QUOD
Andrea Bacci, De monocerote seu unicornu 38
Unproofread scanNot analysed yet
à viro principe, Ambar piscis quoddam esse excrementum; vt Zibettum, Catti Indici &moschus &castoreum, qui quarundam ad nascentium herbarum pabulo satur gignat aliquandiu abscessum in ventre intimo. Quo dirupto tria habentur Ambaris genera: aut liquor emanatus supernatat aquis, idque optimum: aut a pisce mortuo ac eiecto ad littus, inuenitur promiscuum, partim candidum, partim nigrum. Ambra verò, quàm hodie vulgus in coronis praecarijs vsurpat ac monilibus quodque Graeci, electrum, &Latini Succinum appellant, diuersum admodum succi genus à praedictis est.