Latin
PRIMAE RATIONI, QUOD
Andrea Bacci, De monocerote seu unicornu 39
Unproofread scanNot analysed yet
At mare Germanicum multum eructat, aliud cerae, aliud mellis decocti &concreti specie, aliud falerni colore. Vulgaris quidem res est, à Plinij tamen temporibus huc vsque dubitatum, nec dum determinatum est, qualis nam eius natura sit, an minerale sit, an arboris quoddam gummi concretum in modum coralli: aut vtrum sit succus alicuius arboris crescentis in locis illis Septentrionalibus, qui ceu gummi destillans ex densissimo nemore in inferiores pelagos deuoluatur &per vndas maris ad ripas expellatur.