Latin
PRIMAE RATIONI, QUOD
Andrea Bacci, De monocerote seu unicornu 40
Unproofread scanNot analysed yet
Certumverò est, nisi piscetur certis reletibus, fluctibus maris obiectis, aut nisi ex arena eruatur, quocunque alio modo inueniatur, nullo modo tam pretiosum &perfectum esse. Ex quo colligi potest, quod proprie producatur in mari. Iam vero à tergo relinquam infinita alia similia exempla &hoc so lo argumento vtar: Quemadmodum ovix ac ne vix notitiam habemus de illis rebus, quę in communi vsu &tritę sunt, nec tamen negari potest quod sint: eodem modo credo, negare nos minime posse Vnicornum esse; licet parum sit cognitum, eo quod sit fera alpestris, solitaria, &tam rara, vt omnes Autores in hoc vno notabili conueniant de hoc animali, quod viuum capi minime possit. RESPON