Latin
QUARTAE RATIONI: DE
Andrea Bacci, De monocerote seu unicornu 78
Unproofread scanNot analysed yet
tio est. Licet aliquo tempore capi potuerit; in memoriam tamen reuocare debemus, regionem in qua hoc animal generatur, longissime distare, &quasi in Antipodibus; quod in has regiones adducere (relinquamus iam ipsius ferocitatem, &quod nunquàm cicuretur) impossibile foret, si maximè nihil aliud obstaret, ob varietatem tamen aeris, coeli, &pascuum. Quod interdum alijs vicinarum regionum animalibus euenire cernimus, quàm difficulter ex natiua illorum regione educantur: &licet alio conducantur, breui tamen vita ibi fruuntur, vt CameHistoria de lis &Elephantibus contingit. Et quia Elephante. semper inexpertis experientiam opponere necesse est, huius rei hodie extat clarissimum exemplum in Petri Gillij nobilis Galli relationibus, ad Cardinalem Armignacum annis superioribus scriptis; quo tempore D. Armonta fungebatur officio Legati, nomine Christianissimi Galliarum Regis, in Solymi Turcarum Regis aula, quo tempore bellum Persiae Regi mouebat.