Latin
QUARTAE RATIONI: DE
Andrea Bacci, De monocerote seu unicornu 82
Unproofread scanNot analysed yet
Is refert, quod dum ex illis regionibus in Europam rediret, quantumuis etiam Dominus Armontus incredibili vsus fuisset diligentia, vt Elephantem quem mansuetissimum effecerat, vt scilicet eum Regi Galliarum, tanquam patrono suo, muneris loco, offerret, nunquam tamen Elephantem illum Syriae limites transire potuisse, adeò vt non absque tristitia exigua Domini ipsius, extinctus fuerit. Cuius rei rationem Aelianus reddit, qui libro 10. cap. 18. scribit, Elephantes in peregrinas regiones se conduci animaduertentes, aut obsensum quo praediti sunt, autquod aër &pascua aliorum locorum illis aduersa sint, vt plurimùm in melancholiam &maerorem incidere, ex qua moriantur; aut sortem ipsorum effusis plurimis lachrymis acerbe deplorare, adeò, vt vt etiam excaecentur. Quam difficultatem reliqua quoque animalia plantaeque omnes, plus minusue subeunt, quae in extraneas regiones transportantur, adeò vt vix vllo modo alibi viuere valeant, aut exiguo temporis spacio durent, aut a propria natura maniTertia ratio. festè degenerent.