Latin
QUARTAE RATIONI: DE
Andrea Bacci, De monocerote seu unicornu 84
Unproofread scanNot analysed yet
Praeter has rationes alia quoque irrefutabilis in promptu est, quae ab illis qui Romanorum obseruarunt historias, easque probe eud uerunt optime intelligitur; ex quibus constat. Romanos per 1000. miliaria, à regionibus illis abfuisse nec vnquam oras illas Indiae attigisse. Quin potius liquet, Romanorum arma, Parthorum fortitudinem, nunquam expugnare valuisse; quibus licet aliquoties superiores extiterint, deque his insignes triumphos reportarint, vix tamen Euphratem fluuium traiecerunt, &Parthorum limites inspexerunt, qui à sinu Persico incipientes, ad mare Hircanum vsque, &Orientem versus, secundum montem Imauum, &Indum fluuium se porrigebant, &vltra Tigrim complectebantur Parthiam, Ariam, Drangianam, Carmaniam, Bactrianam, Dambaiam, Aracusiam, &vltra Imauum, Hircaniam, Sogdianam, &alias Prouincias maximas, quorum nomen Romanum Imperium vix ausudiuit; tantùm abest, vt vltra Indum &lai Gangem fluuios, imperandi illis potestatem habuerint, quibus in locis hoc animal reperiri fama est. teu