Latin
Lines 1.102-1.108
Andreas Capellanus, Liber Primus 1.102-108
Not analysed yet
[218] Mulier ait: Cuicunque sub amoris clipeo ipsa videatur militare libertas et res apprehendenda, mihi tamen deterrima videtur servitus et res per omnia fugienda. In vanum ergo laboras, quia mundus universus me non posset ab isto proposito revocare.
[219] Homo ait: Si tali curaveritis via ambulare, intolerabilis vos poena sequetur, cui nulla similis reperitur, et quam erit recitare difficile.
[220] Mulier ait: Quaeso ut mihi asseras quae sint iliae poenae quae propter hoc imminere videntur, ut, quum praevisae fuerint, earum me minus valeant iacula laedere, quia praevisa minus iacula ferire dicuntur.
[221] Homo ait: Haec a vobis a longe praevisa iacula vos minus ferire non possunt, nisi praefatum curaveritis errorem deponere. Poenas tamen, si placet, audire potestis, sed primitus vos exorare cupio ut me docere dignetur gratia vestra, quis amoris vobis palatii locus est constitutus.
[222] Fertur enim et est verum, in medio mundi constructum esse palatium quattuor ornatissimas habens facies, et in facie qualibet est porta pulcherrima valde. In ipso autem palatio solus amor et dominarum meruerunt habitare collegia. Orientalem quidem portam solus sibi deus appropriavit amoris, aliae vero tres certis dominarum sunt ordinibus destinatae. [223] Et dominae portae meridianae ianuis semper morantur apertis et ostii semper reperiuntur in limine, sicut et dominae occidentalis portae, sed ipsae extra ipsius limina portae semper reperiuntur vagantes. Quae vero septentrionalis meruerunt portae custodiam, semper clausis morantur ianuis et extra palatii terminos nihil aspiciunt. In quarum ergo istarum contenditis vos esse consortio?
[224] Mulier ait: Hi mihi sunt nimis sermones obscuri nimisque verba reposita, nisi ipsa tua faciat interpretatio manifesta.
[225] Homo ait: Quae semper ianua morantur aperta et ostii semper reperiuntur in limine, sunt illae mulieres et dominae quae, dum aliquis petit ingressum, diligenter indagare noverunt quibus sit meritis dignus ac quam probitatem retineat, qui patentis ianuae desiderat aditum, et post meritorum habitam fidem plenariam cum omni dignos honore admittunt, indignos vero procul ab amoris aula repellunt. [226] Quae vero locum sibi portae vindicant occidentalis, sunt illae mulieres communes quae neminem reiiciunt sed omnes indifferenter admittunt et universorum sunt expositae voluptati. Quae autem septentrionalis custodiae mancipantur et clausa semper porta morantur, sunt illae feminae quae nemini pulsanti aperiunt, sed denegant ad amoris palatium cunctis ingressum. [227] Meridianae sunt illae igitur quae amare volunt et dignos non repellunt amantes, et merito quia, quum sint in meridie cunctae dispositae, ab ipsius in oriente habitantis amoris meruerunt radio coruscari. Occidentales vero sunt meretrices quae vix aliquem amant nec ab aliquo probo inveniuntur amari, et merito quia, quum in occidente ipsarum reperiatur habitatio sita, igneus amoris radius ab oriente ad illas usque pervenire non potest. [228] Septentrionales vero sunt illae mulieres quae amare recusant, quamvis illae amentur a multis, et merito, quia in sinistra positas deus non respicit ipsas, quia sunt maledictae. Ex his vero verbis amoris patet palatii dispositio manifesta.