Latin
Lines 1.99-1.101
Andreas Capellanus, Liber Primus 1.99-101
Not analysed yet
[211] Homo ait: Absit, [te], domina mea, te in tam acerrimo errore durare. Illae namque solummodo mulieres quae amoris noscuntur aggregari militiae veris apud homines laudibus dignae iudicantur et propter suam probitatem meruerunt in omnium curia nominari. Quid enim valeat in saeculo bonum ab aliquo exerceri, nisi ex amore suam sumat originem, videre non possum. [212] Curet ergo tantus decor tantave morum probitas amoris perambulare semitas eiusque probare fortunas. Nihil enim, quid sit vel quale, aperta potest veritate cognosci, nisi primitus illud experientiae probaverit usus. Post rei tantum experientiam decet recusare probatum.
[213] Mulier ait: In amoris curiam facillimus est inventus ingressus, sed propter imminentes amantium poenas ibi est perseverare difficile, ex ea vero propter appetibiles actus amoris impossibilis deprehenditur exitus atque durissimus. Nam post verum amoris curiae ingressum nihil potest amans velle vel nolle, nisi quod mensa sibi proponat amoris, et quod alteri possit amanti placere. [214] Ergo talis non est curia appetenda; eius namque loci est omnino fugiendus ingressus, cuius libere non patet egressus. Tartareae etenim talis potest locus curiae comparari; nam, quum Tartari porta cuilibet intrare moretur aperta volenti, nulla est post ingressum exeundi facultas. [215] Malo igitur a�re modico Franciae contenta adesse et liberum eundi quo voluero possidere arbitrium quam Ungarico quidem onusta argento alienae subiici potestati, quia tale multum habere est nihilum habere. Merito ergo amoris aula mihi odiosa exsistit, quare aliunde te oportet amorem petere, frater.
[216] Homo ait: Liberius nulli potest esse arbitrium, quam si ab eo, quod quis tota mentis intentione desiderat, velle separari non possit. Gratum namque cuilibet esse debet, si illud nolle non possit, quod tota virtute desiderat, si tantum res illa sit appetibilis. [217] Sed amore in orbe nihil appetibilius reperitur, quum ex eo omnis boni procedat instructio, et sine eo nihil boni aliquis operetur in orbe. Ergo illius videtur curia utrisque amplectenda lacertis. Illius igitur aula nullatenus vobis sit odiosa.