Latin
Lines 1.170-1.171
Andreas Capellanus, Liber Primus 1.170-171
Not analysed yet
[327] Mulier ait: Grates vobis multas constringor offerre, quod tantis me vultis commendare praeconiis tantisque vobis placuit me laudibus exaltare. Vester ergo mihi, sciatis, gaudium inducit adventus, vestraque mihi satis est grata praesentia eo quod dicitis grande vobis esse remedium quod corporali me potestis visu percipere. Gaudeo itaque si tanta beatitudine digna merear inveniri ut vobis vel aliis causa esse valeam vel benefaciendi occasio. [328] Volo tamen quandam vobis admonitionem dare praecipuam, ut neminem vestris tantum debeatis laudibus exaltare, quod postea vobis verba pudeat detractione supprimere; et nullius curetis tantum famae vestro derogare sermone, ut ipsum proinde non possitis nisi verecunde laudare. Praeterea nullam debetis tam effuso sermone laudare, ut alterius probitati vestro derogetur affatu. [329] Nam ex eo quod mihi dicitis tantum servire esse in hac vita regnare, aliis dominabus omnibus iniuriam videmini patenter inferre, quibus forte aeque ut mihi vel plus quam mihi est servire laudandum. Vestra igitur nulli fas esset feminae recusare obsequia, quia, ut constare videtur, homo estis nimiae probitatis et multa urbanitate praeclarus ac generositate refulgens. [330] Et ideo recte agitis, si ea vestris actibus facere studeatis quae vestro generi et probitati respondeant. Nobiliores enim viri nobiliores tenentur mores habere quam alii, et magis eorum fama modica rusticitate et a beneficiis abstinendo gravatur quam ignobilis viri [et pravae naturae progeniti] satis graviora committendo. Gaudeo ergo si vobis causa et origo bonorum exsisto, et in quibus potero benefaciendi semper vobis in cunctis praestabo favorem.
[331] Homo ait: Omnia quidem esse vera quae de vobis narrata sunt per orbem certissimo nunc experimento cognosco. Nam vestra liquide responsione docetur quantus in vobis sapientiae viget effectus, quantaque probitatis vos doctrina decoret. Vestra igitur curastis admonere prudentia, ut in laude vel detractione cuiusque modificatam studeam adhibere mensuram; in quo apparet vestra plenitudo scientiae manifesta. [332] Sed absit me in evidenti fallacia reperiri, ut quod a cunctis laudatur hominibus mea debeat obumbrare facundia quum, sive malorum sive bonorum hominum famae quis si reperiatur propria relatione detrahere, eius de quo loquitur nullo modo possit apud prudentes allidere famam, sed suam ipsius affatu noscatur opinionem gravare. Quidquid ergo vultis dicere vel facere mihi, secure potestis, nullam meae linguae sinistram timentes relationem. [333] In hoc tamen plurimum est vobis negotio praecavendum, quia si bona feceritis vestrae personae laudes nullorum ora tacebunt, sin autem mala, etsi a vobis mala perpetrata reticeam, quia neminem decet probum de aliquo sinistra referre, at tamen vestras desistam attollere laudes. Et postea maledici, quibus in maledicendo nulla reperitur norma praefixa, sed aliorum est eis cibus et potus inique supprimere famam, non cessabunt more consueto iniqua facta referre. [334] Quod autem dixi solum servire vobis esse in hac vita regnare, nullam ex hoc credo aliis dominabus iniuriam exoriri [vel fieri], quia aliis subtrahendo servitia vobis nequaquam possem obsequia pretiosa praestare, et aliarum voluntatibus obsequendo vestrum credo protinus desiderium adimpleri, maxime ubi aliis vestra gratia dominabus impendantur obsequia. [335] Vestra me praeterea dulcis ac suavis doctrina commonuit ut propriis studeam actibus exercere quod meo possit generi convenire et meae per omnia naturae congruere, quam vestram suasionem omnimoda me sciatis alacritate suscipere et esse penitus obedire paratum. Neminem etenim quacunque generositate praeclarum decet suis actibus a tramite deviare bonorum, sicut vestra satis superius fecit relatio manifestum. [336] Sic ergo assimili videtur modo vestrae probitati congruere, ut vos sanguinis naturae, a qua vestra manifeste propagatur origo, propriis curetis actibus deservire. Nobilitati autem vestrae constat nihil magis esse conveniens quam ut id vestris studeatis actibus operari, quo vos respicientibus benefaciendi semper valeat augmentari propositum et plena conservari voluntas. [337] Scio enim quod, si homo quisquam in orbe propter fidei puritatem et promptum serviendi affectum vestrum dignus inveniretur promereri solatium et vestram gratiam pro suis meritis impetrare, apud vos ego prae omnibus maioribus praemiis merebor honorari. Vos enim inter omnes alias meliori electione mihi dominam praefeci potentem, cuius volo semper obsequiis mancipari, et cuius laudi desidero universa benefacta referre. [338] Vestram autem clementiam pleno cordis affectu deposco, ut me vestrum specialem hominem reputetis, sicut vestris singulariter sum mancipatus obsequiis, et ut mea facta praemium mereantur coram vobis invenire quod opto.