Latin
1.172
Andreas Capellanus, Liber Primus 1.172
Not analysed yet
[339] Mulier ait: Nihil in orbe sedet quod meus tam avide desideret animus ut evidenter facere possim, quam quod laudibus sit et praemio dignum. Et quidem in Deo patre confidentiam gero plenariam quod, usque quo largitum mihi sensum conservabit illaesum, nil studebo perficere, quod omni non sit argutioni suppositum. [340] Malorum autem detractionibus obviare mihi videtur impossibile prorsus et durum continere laborem, quia satis esset facilius fluvium naturaliter ad ima currentem per eundem alveum ad originis fontem veloci cursu reducere quam maledicorum ora compescere vel eorum insidias cohibere. Ideoque ipsos credo suo potius arbitrio relinquendos quam eorum insistere correctioni quos a malis dictis ipsa natura prohibuit emendari. [341] Eorum igitur prorsus sunt vaniloquia contemnenda et conversatio declinanda, quia cuiuscunque modi fuerint facta bonorum, maledicorum semper relatio ea faciet sua interpretatione sinistra. Et ideo cuilibet homini probo sufficiat conscientia pura defendi et per bonam famam hominum bonorum arbitrio sustentari. [342] Ad haec verum esse profiteor quod aliarum dominarum voluntatibus obsequendo mihi videntur obsequia exhiberi; sed quod ad me universa debeant benefacta referri, incompetens videtur et iniuria videretur non modica, quum aliae quam plurimae aequali forte vel maiori gaudeant probitate maiorique dignae reperiantur honore. Meam praeterea nobilitatem tali cupio moderamine gubernare, ut vobis et cuilibet alii pro me bona facienti per orbem benefaciendi propositum semper valeat augmentari et plena conservari voluntas. [343] Dicitis etiam per omnia vos meis mancipari obsequiis multisque apud me prae omnibus dignum esse praemiis honorari propter nimium serviendi affectum, et quia me dominam vobis specialem elegisse contenditis. Sed absit ut a vobis vel quolibet alio impensa mihi obsequia diu possint irremunerata iacere, si quacunque fuerint notitia mihi indicata. [344] Quod autem rogatis ut meum vos hominem specialem debeam reputare, sicut specialiter meis estis mancipati obsequiis, et ut optatum vobis curem praemium exhibere, qualiter possit adimpleri non video. Talis enim specialitas aliis forte posset praeiudicium generare, quibus forsitan equalis vel maior quam vobis est mihi serviendi voluntas. Praeterea, quid sit illud quod a vobis apud me praemium exoptatur, non est mihi per omnia notum, nisi vestra illud primo mihi faciat indicatio manifestum.