Latin
1.201
Andreas Capellanus, Liber Primus 1.201
Not analysed yet
[414] Homo ait: Vos talia dicitis qualia qui verbis tantum suos ditare studet amicos, rei autem ipsos intendit penitus effectu frustrare. Nam hilari vultu in suo quemlibet adventu suscipere et suavia sibi responsa praestare et ipsum necessitatis imminente periculo factis nullatenus adiuvare ac suadere, ut in curialitatis ipse per omnia versetur operibus, nil aliud est quam ille qui blandi sermonis dulcedine confidentem fallit amicum atque se ipsum gloriari contendit. [415] Est enim malo similis sacerdoti qui de ipso plurima bona simulando et alios aeternae vitae opera commonendo propria se ipsum damnat sententia et aliis modum remunerationis ostendit. Nec obstare potest quod Deum in amore narratis offendi, quia cunctis liquido constare videtur quod Deo servire summum bonum ac peculiare censetur; sed qui Domino contendunt perfecte servire, eius prorsus debent obsequio mancipari et iuxta Pauli sententiam nullo saeculari debent adimpleri negotio. [416] Ergo, si servire Deo tantum vultis eligere, mundana vos oportet cuncta relinquere et coelestis patriae solummodo contemplari secreta. Non enim Deus voluit aliquem dextrum in terris pedem et in coelo tenere sinistrum, quia nemo potest duorum intendere competenter obsequiis. [417] Unde quum alterum vos pedem in terrenis habere ex eo sit manifestum, quod ad vos venientes hilari receptione suscipitis et curialitatis verba secum adinvicem confertis et amoris eis opera suadetis, credo vobis esse consultius efficaciter amori vacare quam Deo sub alicuius coloris palliatione mentiri. Credo tamen in amore Deum graviter offendi non posse; nam quod natura cogente perficitur, facili potest expiatione mundari. [418] Praeterea fas nullatenus esse videtur id inter crimina reputare, a quo bonum in hac vita summum habet initium, et sine quo nullus in orbe posset laude dignus haberi. Ad haec ex amore proximus nullam sentit iniuriam, id est sentire non debet, quia quod quisque ab alio exigit, id est exigere debet, ab alio exactus libenter sufferre tenetur. [419] Multi tamen suae ascribunt iniuriae quod nullam videtur iniuriam continere. Nec vobis videatur absurdum quod taliter vobis exposui 'exigit, id est exigere debet', quia quoddam evangelicae legis verbum, ex quo tota lex et prophetae pendere dicuntur, eodem modo docemur exponere. Sic enim dicimus: 'quod tibi non vis fieri, id est velle non debes, alii non facias'. [420] Dixistis autem amorem a cunctis esse vitandum, quia ex eo poenae sequuntur et pericula graviora. Sed illud sollicitius tenemur appetere, quod maiori instante periculo denegatur, et quod sine gravi non possumus labore percipere; nam post triste malum dulcior ipsa salus. Nulla igitur potestis vos ratione tueri quod amare non sit cunctis appetibile bonum, ad quod omnes tenemur tota virtute conari. [421] Quem autem debeatis amare vobis incognitum esse non credo. Ille namque vobis videtur amandus, qui totum in vobis habet suae devotionis affectum et cuncta bona pro vobis agere studet. [422] Sed si fama zelo adversus me non duceretur invidiae, vestro nullus me dignior inveniretur amore, quia pro vobis omnibus humilis et devotus reperior et cunctis mearum rerum largus exsisto donator, et quaecunque bona sub coelo ab aliquo possunt excogitari pro meis studeo viribus adimplere. Discat ergo prudentia vestra meritis favere cuiuslibet, quia non solum iuris facundus [verus] assertor sed etiam mutus dignus invenitur fidelis obsequii mercedem suscipere.