Latin
Lines 1.202-1.203
Andreas Capellanus, Liber Primus 1.202-203
Not analysed yet
[423] Mulier ait: Vanam quidem mundi gloriam non affecto, nec sine re verbis propriis quaero ditare amicos, sed ad melioris vitae merita vos invitare nitebar, non quasi amoris volens damnare ministeria, sed mundanis rebus superiores causas esse praelatas cupiens demonstrare. Sed divinarum rerum ad praesens disputatione omissa, stilum ad amoris vertamus iudicium. Gauderem igitur plurimum, si vestra lingua tacente propria solummodo vos facta laudarent, quia Salomone testante omnis laus in proprio ore vanescit. [424] Praeterea quid exspectavit tam magna et effusa largitas vestra? Quam diu tardavit haec, quae video, interpola et attrita vestimenta donare? Numquid divitiis abundant milites universi, et nullus reperitur egenus?
[425] Homo ait: [Verbo] auctori praedicti proverbii rabiem vultis imponere, quum perperam eius dictum interpretari contenditis. Non enim decet aliquem probum virum in aliorum aspectu vel coetu vulgarium propria facta laudare. Sed si aliquis velit quaecunque laudabilia fecit in alicuius dominae, pro qua ipsa bona profitetur egisse, [in] secreto aspectu referre, istud nulla videtur ratione negatum, et hoc non sine causa noveritis esse permissum. [426] Homines enim singuli in amoris negotio sibi invicem sunt aemulantes et summa inter se detinentur invidia, et vix unquam tam dilectus aliquis tamque reperitur amicus, qui in mulieris aspectu alterius velit probitates referre vel eius libenter laudabilia facta recolere. Et hoc est illud generale vitium, quod cunctos inficit homines, et quod causam dedit edicto ut praefato proverbio haec induceretur exceptio. [427] Nam si alicuius litigatoris iudici sint incognita iura, merito contrarii calculi statuta reportat. Praeterea haec attrita quae videtis indumenta portavi ut liquido cognoscere possem, utrum apud vos homo probus per indumenta an indumenta per hominis probitatem mereantur honorem. Et ex vestra mihi videtur liquere sententia magis apud vos vestium cultum quam morum ornamenta placere. Quam rem noveritis vestrae detrahere probitati. [428] Nam feminae rusticanae totam spem suam in vestimentorum ornatu disponunt; nobiles vero atque prudentes indumentorum ornatum sine probitatis cultu reiiciunt et solummodo morum in homine credunt reverendam culturam. [429] Praeterea satis mihi sufficere credo meam plenarie inter alios emittere largitatem. Nam si aliquis alienos penitus negligendo labores in suae personae cultura quam plurimos studet expendere sumptus, nunquam inde potest aliquid suae crescere laudi. Si quis enim ex eo, quod in se ipso impendit plurima bona, dignus laudis praemio diceretur, multorum memoriam scimus esse damnandam, quorum fama praeclara viget in orbe et a cunctis est merito commendata. [430] Sed eorum praecipue a cunctis reperitur fama laudibus efferenda, qui suas penitus utilitates omittunt, ut aliorum necessitates sufficienter valeant et penurias adiuvare. Hac ergo verborum inopia rusticanis, ut dictum est, mulieribus derelicta altiora verba quaeratis, ut non solum habitu et incessu sed etiam ipsa loquela vestri generis possit apparere nobilitas atque prudentia deprehendi. [431] Proverbia vel vaniloquia vobis respondere nolo, quia saepius auditoris animum rubore perturbant, et nullum per ea probitatis cognoscitur augmentum; sed amoris donum superius enarratum instanter postulare non cesso.