Latin
Lines 1.239-1.240
Andreas Capellanus, Liber Primus 1.239-240
Not analysed yet
[536] Ad hoc petitis a me vobis super eo consilium exhiberi, super quo neminem decet haesitare prudentem. Quis enim dubitat partis eminentioris solatii electorem inferiora praeferendum petenti? Quantum enim ad partis pertinet inferioris solatia, a brutis in nullo sumus animalibus segregati, sed eis nos hac parte ipsa natura coniungit. Superioris vero partis solatia tanquam propria humanae sunt attributa naturae et aliis animalibus universis ab ipsa natura negata. [537] Ergo inferioris partis elector tanquam canis ab amore repellatur indignus, et superioris tanquam naturae amplexator admittatur elector. Praeterea nullus unquam fuit superioris solatii fatigatus inventus vel eius usibus satiatus; inferioris vero delectatio partis cito fastidit utentem et operis peracti poenitere cogit agentem.
[538] Mulier ait: Vestra multum in hoc iudicio videtur errare sententia et a veritatis tramite deviare. Quaecunque enim homines interponunt solatia curis, ex eo quod in parte latitat inferiori sua semper initia sumunt, et eorum omnium inde procedit origo. Si enim sit aliqua mulier cuius forma cunctis vigeat in orbe praeclara, Veneris autem operibus omnino reperiatur inutilis, eius nullus vellet solatia capere, sed tanquam immunda reprobaretur a cunctis. [539] Superioris autem delectatio partis nulla penitus esset, nisi partis esse intuitu inferioris assumpta et eius contemplatione porrecta. Et si huic vultis resistere veritati, necessitatis cogit ratio profiteri duos masculos sibi adinvicem posse amoris solatia exhibere, quod satis esset narrare nefandum et agere criminosum. [540] Sed et si homo sit frigidus vel alias impotens ad Veneris opera peragenda repertus, nullas affectat carnis delectationes assumere, quia efficiens amoris causa in eodem defecisse cognoscitur, quae in parte procul dubio regnat inferiori. Causa enim efficiente remota eius merito cessabit effectus. [541] Nec obstat, sicut dicitis, nobis cum bestiis communicata natura, quia illud est in rebus omnibus principale ac naturale censendum, in quo aliquid rebus sui generis ministerio naturae concordat et reperitur unitum. Sed nec eo vestra potest firmari sententia, quod dicitis superiori homines non satiari solatio, inferiori vero cito fastidiri asseritis. [542] Ille namque cibus a cunctis reiiciendus iudicatur, qui appetitum nunquam repellit edendi sed corpus invenitur absque nutrimenti virtute replere et eius male occupare intrinseca; et econtra ille singulis esse debet cibus electus, qui corpus replet assumptus ac recreando satiat digestusque esurire permittit. Praeterea nemini debet in dubium devenire quod partes inferiores digniores superioribus approbantur. Nam istud in ipsis saecularibus videmus aedificiis evenire, quod in eis dignior pars fundamenta dicuntur. [543] Idem etiam contingere scimus in illis quae terrae constat alimento nutriri, quod secundum partes inferiores adiudicantur hominibus. Immo amplius dico quod quidquid agunt amantes ad hoc solummodo tendunt, ut inferioris partis valeant potiri solatiis; ibi enim totus amoris completur effectus, ad quem cuncti principaliter moventur amantes, et sine eo nil nisi quaedam amoris iudicantur habere praeludia. Partis igitur inferioris elector sua magis est electione laudandus, quasi dignioris partis elegerit fruitione gaudere, quam qui superioris partis voluit praeludia postulare.