Latin
1.241
Andreas Capellanus, Liber Primus 1.241
Not analysed yet
[544] Homo ait: Vere mentis laboraret ineptia qui hoc, quod dicitis, ex cordis deliberatione asserere vellet. Quamvis enim ad inferioris partis solatia quilibet principaliter tendat amator, et ibi sit amoris causa finalis, turpis tamen et inepta videtur nimis gestio corporis et plurimum feminae verecundum, inferiora sine superioribus solatiis exercere. [545] Immo inferioris delectationis impossibilis sine superiori videtur assumptio, nisi indecens corporis dispositio nimis inde ac verecunda sequatur. Superioris autem solatia portionis commodissime ac curialiter et agentium utriusque salvo pudore sumuntur, etiam delectatione inferiori omissa. Immo rationis istud ordo poscit amandi, ut superioris primo partis aliquis ad multam instantiam lasciva solatia consequatur, postmodum vero gradatim ad inferiora procedat. [546] Mulieres enim tantum sui corporis volentes facere quaestum et quae publico sunt Veneris mercimonio prostitutae inferioris tantum impetunt solatia partis et superiora cuncta contemnunt. Ergo praedictus quasi naturalis est ab omnibus ordo sequendus, nec proverbio teneamur antiquo: 'Non studeas a cauda equi ponere frenum.' [547] De cibo autem inductum non recte procedit exemplum, quia cibus ut corpus satietur assumitur, illa vero ideo solatia exercentur, ut carnis semper delectatio crescat et amoris conservativa voluptas. Voluistis autem dictis vestris superioribus generaliter inferiora praeferre, sed superiores causas inferioribus esse praelatas nemini sapientum licet ulterius dubitare. Nam coelum terrae, paradisus inferno et hominibus angeli praeferuntur. [548] Sed et superior hominis portio scilicet caput dignior in homine iudicatur, quia secundum faciem ad imaginem creatoris homo dicitur esse formatus, et ibi homo dicitur sepultus haberi, ubi caput requiescit humanum. Praeterea hominis cervice remota, cuius fuerit truncus penitus ignoratur, et truncatam intuenti cervicem statim erit trunci notitia manifesta. [549] Sed et ipsa, quae induxistis, aedificia mundana ex superiorum partium non autem fundamentorum formositate laudantur, et ipsae arbores fructuum productione et ramorum ordinata dispositione suas meruerunt ab hominibus suscipere laudes. Vestra igitur in hac parte sententia recusata, superioris partis ad amorem potius est admittendus elector.