Latin
Lines 1.76-1.77
Andreas Capellanus, Liber Primus 1.76-77
Not analysed yet
[170] Mulier ait: Minus apte mihi tale videtur dari definiendum iudicium, quum me ipsam praesens tangat articulus, et in propria causa cuilibet sit iudicare prohibitum; quia tamen mihi non licet delegationem recusare amoris, quid super isto sentiam articulo mea curabo definitione monstrare. Ex tuis tamen assertionibus aliquid super hoc primitus volo percipere, ut patrocinio instructam laudabili nulla super hoc negotio me valeat falsitas obumbrare. [171] Nam prima videtur facie sanguinis probitas magis laudanda; ea namque quae secundum cuiusque noscuntur provenire naturam, magis videntur appetenda quam quae extrinsecus et quasi aliunde adveniunt. Nam et in ipsis mulieribus magis naturalis quam appositivus color dignoscitur honorari, magisque placent ab homine verba prolata quam a pica loquente. [172] Et aptius valde rubentis scarlati color in Anglicana videtur lana residere quam in agnino pilo Campaniae sive Italiae. Sic magis forte congruit nobili sanguini probitas quam ex plebeiorum stipite derivatis.
[173] Homo ait: Miror si hoc mente geris animoque sentis, quod lingua narrare videris. Nec enim quod dicis recte potest per exempla demonstrari proposita, quum in illis omnibus humanum artificium commendetur, et naturalia accidentalibus praeferantur. Sed in plebeia probitas ex solius animi innata virtute optima mentis dispositione procedit, et sic quasi naturale censetur. [174] Tua igitur non possunt exempla procedere, unde merito dicendum credo magis in plebeia quam in nobili probitatem esse laudandam. Carior enim reputatur fasianus ab accipitre quam ab asture captus, magisque meretur praemium qui plus quam debet exsolvit, quam qui quod praestare tenebatur exhibuit. [175] Praeterea magis approbatur illius doctrina magistri qui ex ineptis noverit lignis aptam fabricare naviculam, quam qui ex optimis et bene compositis lignis aedificat. Et nonne maius ac laudabilius homini reputatur, si aliquam ex se ipso peroptime artem retineat, quam si eam ex artificio sumpserit alieno? Certe utique est, verum si fateri volueris. Merito ergo in praesenti negotio nobilis sanguine contrarium meretur calculum reportare.