Latin
Lines 1.78-1.81
Andreas Capellanus, Liber Primus 1.78-81
Not analysed yet
[176] Mulier ait: Multum videtur mihi super tua admirandum prudentia, quod tam evidenter contra te ipsum tuis niteris sermonibus allegare. Nam quum nobilis sanguine ac generosus inveniaris, patenter ipsi conaris nobilitati detrahere et contra ipsius placitare iura contendis; quia vero tua rationabiliter dicta defendis, in hanc declino sententiam, ut magis in plebeia quam nobili probitatem laudandam existimem, quia omne bonum quod est rarum caro carius esse nullatenus dubitatur.
[177] Homo ait: Tuam valde iustam sententiam reputo atque rectam satis opinor, et ideo necessario me fateri oportet potius esse quaerendem amorem probitatis multae plebeiae quam nobilis nimia probitate decorae. Quum ergo plebeiorum genus nimia in tua persona probitate meruit exaltari, non immerito te mihi solam ex universo mulierum consortio dominam praeelegi et per te solam cuncta disposui peragere bona. [178] Et ideo Deum indesinenter exoro, ut tuo semper inserat firmum cordi propositum mea servitia continuo capere, ut quotidie in benefaciendo meus possit animus incrementa suscipere, atque per hoc valeam ad optata digne munera pervenire.
[179] Mulier ait: Non videtur multum tuae nobilitati congruere ad plebeiae mulieris ordinem declinare vel ex plebeia amorem appetere, nec videris ex meritis nobilitatis nomen adeptus, quum a nulla tui ordinis femina amari merearis; et qui in proprio minus bene invenitur ordine militare, non creditur in alieno suam recte gestare militiam. In proprio igitur ordine requiras amorem, et in alieno genere constitutam non coneris impetere, ne propter talem valeas praesumptionem digne pati repulsam.
[180] Homo ait: Multum videris amoris ignara doctrinae, quum id quod omnibus est manifestum te prorsus ignorare demonstras. Lippis namque videtur omnibus atque patere tonsoribus, quod nec sanguinis generositas nec decora multum species pertinet ad amoris emittendam sagittam, sed amor est ille solus, qui hominum ad amandum corda compellit, et saepius ipsos instanter cogit amantes alienigenae mulieris amorem exigere, id est ordinis et formae nullatenus aequalitate servata. [181] Amor enim personam saepe degenerem et deformem tanquam nobilem et formosam repraesentat amanti, et facit eam plus quam omnes alias nobilem atque pulcherrimam deputari. Semper enim forma mulieris, quam aliquis recto corde amare dignoscitur, nimium consuevit amanti placere, quamvis omnino deformis inveniatur atque abiecta. [182] Praeterea omnium aliarum mulierum istius respectu incultus sibi quasi videtur aspectus. Mirari ergo non debes, si te quamvis ignobilem genere omni tamen decoris fulgore et morum probitate fulgentem tota contendo amare virtute, quia non talia postulo quasi a mei ordinis mulieribus recusatus, sed ab amore taliter amare coactus, et quia tua mihi super omnibus aliis probitas complacuit atque nobilitas. Ex quibus omnibus tuae satis debet esse prudentiae manifestum quod a tuo sum nullatenus repellendus amore, si morum in me compositio propriae noverit origini respondere.